Anonymous ID: e5edea Sept. 14, 2025, 6:32 a.m. No.23598677   🗄️.is 🔗kun

Political Violence

 

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

DECRETUM DE INSTRUMENTIS

COMMUNICATIONIS SOCIALIS

 

INTER MIRIFICA

 

 

Praefatio

 

  1. Inter mirifica technicae artis inventa, quae hodiernis praesertim temporibus, Deo favente, humanum ingenium e rebus creatis deprompsit, peculiari sollicitudine Mater Ecclesia ea excipit ac prosequitur quae hominis animum potissimum respiciunt, quaeque novas aperuerunt vias cuiusvis generis nuntios, cogitata ac praecepta facillime communicandi. E quibus vero inventis ea eminent instrumenta, quae non modo singulos homines, sed ipsas multitudines totamque humanam societatem, natura sua attingere ac movere valent, sicuti prelum, cinematographeum, radiophonia, televisio et alia huiusmodi, quae proinde instrumenta communicationis socialis merito vocari possunt.

 

  1. Novit quidem Mater Ecclesia haec instrumenta, si recte adhibeantur, humano generi valida praebere subsidia, cum multum conferant ad relaxandos et excolendos animos atque ad Dei regnum propagandum et firmandum; novit etiam homines posse ea adhibere contra divini Conditoris consilium et in suorum ipsorum iacturam convertere; immo materno angitur doloris sensu ob damna quae ex pravo eorum usu humanae consociationi nimis saepe orta sunt.

 

Quare Sacrosancta Synodus, Summorum Pontificum et Episcoporum, in re tanti momenti, vigilanti curae instans, suum esse censet quaestiones praecipuas tractare cum instrumentis communicationis socialis conexas. Confidit insuper suam doctrinam et disciplinam hoc modo propositam, non modo christifidelium saluti, sed etiam totius consortionis humanae progressui esse profuturam.